Latin Hagiography
A preliminary digital legendarium

De Telesphoro, papa et martyre Romae


Ex Lib. Pontificali (ed. Duchesne)


Telesphorus, natione Graecus, ex anachorita, sedit annos XI, menses III, dies XXI. Fuit autem temporibus Antonini et Marci. Hic constituit ut septem ebdomadas ante Pascha ieiunium celebraretur, et natalem Domini noctu missas celebrarentur: nam omni tempore, ante horae tertiae cursum nullus praesumeret missas celebrare, qua hora Dominus noster ascendit crucem; et ante sacrificium hymnus diceretur angelicus, hoc est: ‘Gloria in excelsis Deo’. Martyrio coronatur. Qui vero sepultus est iuxta corpus beati Petri, in Vaticanum, IIII Nonas Ianuarias. Hic fecit ordinationes IIII per mensem Decembrem, presbyteros XII, diaconos VIII; episcopos per diveras loca XIII. Et cessavit episcopatus dies VII.