De Silvestro, monacho Trainae in Sicilia
§1) Silvester Troynopoli honestis religiosisque parentibus, Guilielmo Siciliae rege, ortus, pieque educatus, coenobium Sancti Michaelis Archangeli ordinis Sancti Basilii, habitum monasticum induens, ingreditur. Ubi brevi eos progressus fecit, ut ceteros vitae asperitate suique ipsius abnegatione antecelleret. Peregrinandi cupidus de abbatis licentia V Idus Februarii Catanam ad corpus beatae Agathae virginis et martyris venerandum venit. Qua in re illud mirandum, quod cum Catana a Troynopoli XL millibus passuum absit, quae quis equo per diem aestivo tempore vix confecerit, Silvester tamen pedester hiberno tempore Catanam profectus, ac precibus ad virginis tumulum persolutis domum eadem die reversus est.
§2) Cum furnarius panem cocturus, scopam, qua furnum ardentem prunis mundaret, minime reperiret, querereturque quod mora pani detrimentum adferret; Silvester signo Crucis munitus illum ingressus, prunis ardentibus in unum collectis, vestis suae extremitate tersit. Qua re abbati nuntiata, accurrens cum monachis e furno Silvestrum illaesum exeuntem vidit: ac ex ea die apud monachos Silvester coepit esse venerationi.
§3) Romam, ut loca sancta inviseret, summique pontificis (a quo ob sanctitatis famam benigne exceptus est) pedes deoscularetur, profectus; iis peractis, perceptaque pontificis benedictione navem conscendit, et Panormum appulit. Ubi cum regis filius gravissime aegrotaret, ad regem accedens bono animo illum esse iubet; et ad filium iam morti proximum deductus, fore ut brevi incolumis evaderet ait. Quem medici delirare existimantes, et illudere volentes, porcae urinam afferri curant, ex qua ille aegroti morbum agnosceret: quam illico Silvester esse porcae decem in utero suillos habentis urinam dixit. Sicque illa regis mandato mactata et aperta deprehensum est, et Silvestro habita fides: qui omnibus e cubiculo eiectis, cum preces Deo effudisset, filium regi reddidit incolumem. Cumque rex Silvestrum, ut quidquid vellet posceret, instanter rogaret; thynni tandem, cuius ingens copia capisolet, parum pro coenobio petiit. Qui petitionem exilem miratus, aliquot thynnorum tegetes perpetuo quovis anno dandos decrevit: quibus ad haec usque tempora frui feruntur.
§4) Reversus ad monasterium, defunctoque abbate, cum Silvestrum ei subrogare cogitarent, is elapsus in silvam non longe a civitate se abdidit: ubi aliquamdiu vitam eremiticam duxit, orationibus, ieiuniis, meditationibus, aliisque corporis afflictionibus intentus: donec IV Nonas Ianuarii, anno a partu Virginis MCLXXXV suum Deo tradidit spiritum. Corpus ibidem sepultum est, sacra aede sub eius invocatione constructa: quo, hac die et II Ianuarii, innumera hominum multitudo confluit. Solent enim daemoniaci infirmique eius intercessione liberari.
§5) Anno vero Domini MDLXXV peste per universam Siciliam grassante, cum Troynopoli multi in dies perirent, ac die secunda Ianuarii, qua natalis eius celebratur, maxime effervescente, imaginem sancti Silvestri cives in processione deferrent; mox ab ea penitus extincta liberati sunt. Quare Iulius III pontifex maximus non modo indulgentias ecclesiam Sancti Silvestri visitantibus concessit, sed et festum ab omnibus in ea civitate celebrari voluit.