De Senatore, episcopo Veronensi in Italia
Senator inter sanctos Proculum et Probum episcopatum Veronensem, Diocletiano et Maximiano imperatoribus, administravit. Vir fuit sanctitate, doctrina, ac gravitate, ceterisque virtutibus, quae in optimo pontifice requiruntur, praeditus. Hic gravitati facilitatem adiunxit. Cumque ecclesiam aliquot annos summa cum laude, et populi utilitate rexisset, tandem VII Idus Ianuarii ex hac vita migravit. Eius corpus in basilica Sancti Stephani conditum in magno habetur honore.