Latin Hagiography
A preliminary digital legendarium

De Sebastiano et Alverio, martyribus ex legione Thebaea in Pedemontio


Alverius et Sebastianus milites Thebaei, cum ex finibus Sedunorum, Maximiani imperatoris persecutionem et crudelitatem in eos qui christianam religionem colebant, fugientes, in Taurinorum fines circa ea loca, ubi Fossanum civitas nunc est, se recepissent. Ab imperatoris satellitibus deprehensi, martyrio affecti sunt: quorum corpora in ecclesia Campestri, olim parochiali, apud Fossanum cum diu latuissent, anno salutis MCDXXVII IV Nonas Ianuarii in arcis lapideis, cum inscriptione, quae eos ex Thebaea legione fuisse, et sub memorato imperatore passos esse, ostendit, vocum caelestium indicio reperta, et in basilicam dictae civitatis maiorem translata, non mediocrem habent venerationem.