De Salvatore, episcopo Beluni in Italia
§1) Sanctus Salvator episcopus, ex antiqua traditione, Belunensis fuit antistes: eamque ecclesiam plures annos sanctissime rexit, multis in vita editis miraculis, ac post mortem, circa eos qui opem ipsius implorabant. Quapropter arae illi erectae, templaque diversis in locis dicata fuere. Ex quibus etiam nunc in pago Maretio haud procul a Beluno unum sub eius invocatione conspicitur, et alterum apud Carthusianos, quod prae vetustate maxima ex parte collapsum est. Eius memoria ab ecclesia Belunensi anniversaria celebritate colitur; alia tamen die propter intercurrentes solemnitates.
§2) Corpus huius sancti episcopi in lapideo sepulchro ecclesiae dirutae memoratae apud Carthusianos quiescere putatur, ubi in pariete huiuscemodi adhuc legitur inscriptio: ‘Sanctus Salvator Episcopus Beluni.’ Qui quo tempore apud nos vixerit, ignoratur. Eius festum in tabulis ad diem III Ianuarii adnotatur.