De Rumono, episcopo Tavestokae in Anglia
Ex Lib. 2 Gestorum Pontificum Anglorum
Est in Domnonia coenobium monachorum iuxta Tav fluvium, quod Tavistok vocatur, quod per Ordgarum comitem Domnoniensem, patrem Elfridae, quae fuit uxor regis Edgari, surgendi exordium, per Livingum episcopum crescendi cepit auspicium; locus amoenus opportunitate nemorum, captura copiosa piscium, ecclesiae congruente fabrica, fluvialibus rivis per officinas monachorum decurrentibus, qui suo impetu effusi quicquid invenerint superfluum, portant in exitum. Rumonus sanctus ibi praedicatur, et iacet episcopus pulchritudine decoratus scrinii; ubi nulla scriptorum fides assistit opinioni: quod non solum ibi, sed in multis locis Angliae invenies violentia hostilitatis abolitam omnem gestorum notitiam, nuda sanctorum nomina, et si quae modo praetendunt miracula sciri.