De Maximo, episcopo Ticinensi in Italia
Maximus episcopus post sanctum Crispinum, ut plerique scriptores Ticinenses tradunt, cathedram episcopalem ecclesiae Papiensis tenuit, magnaque sanctitate et doctrina effulsit. Inter ea quae scripsisse fertur, multa de regis officio memorantur. Solebat enim dicere regem in arce iustitiae, quae regina virtutum est, constantem et rectum, sanctarumque legum cultorem, subditorum culpas punire debere, iustos autem et insontes tamquam membra Dei, iniurias ipsorum ulciscentis, non attingere. Qui si iudicat in veritate, thronum suum in aeternum firmat; sic enim principatus conservantur: imperia vero violenta non durant. Cum autem sanctus episcopus populum aliquot annos verbo et exemplo gubernasset, non sine civium lacrimis in caelos abiens, corpore in ecclesia cathedrali tumulatus fuit. De quo illud mirum narrant, quod quidam ad illius aram accedens pallium furaturus, ita arae adhaesit, ut manus pedesve inde retrahere, donec mane canonicis ad ecclesiam convenientibus crimen suum confessus, veniam a sancto Maximo impetravit; non potuerit.