Latin Hagiography
A preliminary digital legendarium

De Marcello, papa et martyre Romae


Ex Lib. pontificali (Acta Sanctorum / Ed. L. Duchesne)


§1) Marcellus natione Romanus, ex patre Benedicto, de a regione Via Lata, sedit annos V, menses VII,1 dies XXI. Fuit autem temporibus Constantii, et Galerii, et Maxentii,2 a consulatu Maxentii IV et Maximi usque post consulatum. Hic fecit coemiteria Via Salaria, et XXV titulos in urbe Roma constituit; quasi dioeceses,3 propter baptismum, et poenitentiam multorum, qui convertebantur ex paganis, et propter sepulturas martyrum. Hic ordinavit XXV 4 presbyteros in urbe Roma per mensem Decembris, diaconos duos,5 et episcopos per diversa loca XXI.

§2) Hic coarctatus 6 est, et tentus, eo quod ecclesiam ordinaret, comprehensus a Maxentio, ut negaret se esse episcopum, et sacrificiis se humiliaret 7 daemoniorum; qui 8 semper contemnens, deridens dicta et praecepta Maxentii, damnatus est in catabulo,9 qui dum multis diebus serviret in catabulo, orationibus et ieiuniis Domino servire 10 non cessabat. Mense autem nono, nocte 11 venerunt clerici eius omnes,12 et exemerunt 13 eum de catabulo.

§3) Matrona autem quaedam, nomine Lucina, quae 14 fecerat cum viro suo Marco annos XV et in viduitate sua habebat 15 annos XIX, suscepit beatum Marcellum,16 quae domum suam nomine beati Marcelli titulum dedicavit, ubi die noctuque hymnis et orationibus Domino Iesu Christo confitebatur. Hoc audito Maxentius misit et tenuit iterum beatum Marcellum, et iussit in eadem ecclesia iterum plancas externi, ut 17 ibidem animalia catabuli congregata starent, et ipsis beatus Marcellus deserviret. Qui tandem 18 in servitio animalium nudus amictus 19 cilicio defunctus est. Cuius corpus collegit beata Lucina, et sepelivit in coemiterio Priscillae, via Salaria, XVII Kalendas Februarii. Et cessavit episcopatus diebus 20 XX. Lucina vero proscriptione 21 damnata est.


  1. VII] Or VI ↩︎

  2. Constantii…Maxentii] Or Maxenti ↩︎

  3. dioeceses] Or dioecesis ↩︎

  4. XXV] Or XXVI ↩︎

  5. per mensem…duos] Or et II diaconos per mensem Decembris ↩︎

  6. coarctatus] Or coartatus ↩︎

  7. se humiliaret] Or humiliari ↩︎

  8. qui] Or quo ↩︎

  9. catabulo] Or catabulum ↩︎

  10. servire] Or deserviens ↩︎

  11. nocte] Or noctu ↩︎

  12. clerici…omnes] Or clerus…omnis ↩︎

  13. exemerunt] Or eruerunt ↩︎

  14. quae] Or vidua quae ↩︎

  15. habebat] Or habuit ↩︎

  16. Marcellum] Or virum ↩︎

  17. iussit…ut] Or iussit ut in eadem ecclesia plancas externi et ↩︎

  18. tandem] Or tamen ↩︎

  19. amictus] Or amicto ↩︎

  20. diebus] Or dies ↩︎

  21. proscriptione] Or scriptione ↩︎