Latin Hagiography
A preliminary digital legendarium

De Marcellino, episcopo Anconitano in Italia


Ex Lib. 1 Dialogorum

Caput 6.

Eiusdem quoque Anconitanae antistes ecclesiae, vir vitae venerabilis Marcellinus fuit: cuius gressum dolore nimio podagra contraxerat: eumque familiares sui, sicubi necesse erat, in manibus ferebant. Quadam vero die per culpam incuriae eadem civitas Anconitana succensa est. Cumque vehementer arderet, cucurrerunt omnes, ut ignem extinguerent. Sed illis aquam certatim proiicientibus, ita crescebat flamma, ut iam totius urbis interitum minari videretur. Cumque propinquiora sibi loca quaeque ignis invaderet; iamque urbis partem non modicam consumpsisset, et consistere nullus valeret, deductus in manibus venit episcopus: et tanta periculi necessitate compulsus, familiaribus suis se portantibus praecepit, dicens: “Contra ignem me ponite.” Quod ita factum est, atque in eo loco est positus, ubi tota vis flammae videbatur incumbere. Coepit autem miro modo in semetipsum incendium retorqueri, ac si reflexionis suae impetus exclamaret, se episcopum transire non posse. Sicque factum est, ut flamma incendii illo termino refrenata in semetipsum refrigesceret; et contingere ulterius quicquam aedificii non auderet.