Latin Hagiography
A preliminary digital legendarium

De Defendente et sociis, martyribus ex legione Thebaea


§1) Sancti Defendentis martyris memoria in multis Italiae locis celebris est: praecipue Clavasii oppido haud obscuro Taurinensis dioecesis, apud Morgumfluvium, in Padum non longe influentem; Casali Montisferrati urbe primaria, et Novariae. Quibus in locis et alibi ecclesiae araeque illi dedicatae sunt: cuius reliquiae Casali in ecclesia Eremitarum asservari feruntur.

§2) De quo etiam miraculum Odolevei pago dioecesis Casalensis narratur: quod cum quidam in die Defendentis festo aucupatum potius, quam missam audire voluisset, ac perdices captas coquere. Illae statim redivivae eo obcaecato evolarunt: qui tamen facti poenitens ad aram sancti martyris orans, et veniam impetravit, et visum recuperavit.

§3) Ubi is passus fuerit, ignoratur; nisi sit idem cum eo quem apud Rhodanum fluvium in Massiliensi dioecesi, una cum aliis, Maximiano imperatore, martyrio affectum, atque a sancto Theodoro episcopo Massiliensi conditum, ibidem ecclesia sibi constructa tradunt. Inter illos Petrus Galesinius in suo martyrologio hac die, citatque codicem manuscriptum ecclesiae Bergomensis. Tametsi auctor historiae martyrum Thebaeorum Taurini excusae, hunc alium ab illo facit, putatque in Italia apud Pedemontium cum aliis passum fuisse sub dicto imperatore. Sed ipse potius eumdem cum eo, qui ad Rhodanum passus est, esse autumo; cum nullum quod sit diversus argumentum habeamus.