Latin Hagiography
A preliminary digital legendarium

De Crispino III, episcopo Ticinensi in Italia


Crispinus episcopus, tertius huius nominis, post Thomam, qui sancto Anastasio successerat, ecclesiam Ticinensem administravit, Sixto III, Leone I et Hilaro pontificibus. Vir fuit magnae et spectatae sanctitatis. Cuius sanctus Epiphanius eius successor, discipulus, et diaconus fuit. Quo sanctus episcopus, cum valde senex esset, ut scribit sanctus Ennodius, in ecclesiae regimine utebatur, et brachiis illius incedens sustentabatur. Interfuit Concilio Mediolanensi sub sancto Eusebio eius sedis episcopo iussu Leonis I Papae celebrato, una cum sancto Maximo episcopo Taurinensi, et Abundio episcopo Comensi, et aliis. Cum autem ecclesiae suae annos XXXIV sanctissime praefuisset, senio confectus, eede Epiphanio derelicta, migravit e vita anno salutis CDLXVI quo tempore et sanctus Prosper episcopus Regiensis diem clauserat extremum, Hilaro pontifice maximo et Leone I imperatore.