De Crispino I, episcopo Ticinensi in Italia
Crispinus ex nobili Nigrorum familia Papiae natus, ac in canonicorum numerum adscriptus, post sanctum Ursicinum ad episcopale munus assumitur. Qui cum praedicationis officio prohibitus fungi non posset, totum se ad exornandam ecclesiam et urbem, ac ad pacem inter dissidentes componendam contulit. Altercantibus enim apud Summum pagum iuxta Padum de praediorum finibus rusticis, diaconum suum ad eos conciliandos misit. Duos item fratres prati unius causa districtis gladiis contendentes, oblata illis pecunia, composuit. Pratum illud, quod Pacis appellabatur, civitati donavit. Porranam villam canonicis attribuit. Urbem coenosam lapidibus sternendam, Ticinique amnis ripas ponte lapideo iungendas curavit. His, aliisque praeclare gestis, populum et clerum ad religionem pacemque servandam hortatus, cum in episcopatu annos XXXIV vixisset, migravit ad Dominum.