Latin Hagiography
A preliminary digital legendarium

De Crispino I, episcopo Ticinensi in Italia


Ex Lib. 6 Ticinensis Historiae, cap. 8 et 9


Circa Severi imperium Crispus Niger Ticinensis episcopus constitutus fuit: qui aperte concionari vetitus, alio labore ac studio Ticinenses fovit. Nam rerum publicarum administrationem complexus, populum ad civitatis ornamentum excitavit, suasitque in primis opportunum fore vias civitatis lapide sternere, fluminis ripas infixis altius palis munire, ne facili incremento ac raptu evadere ab alveo effractis ripis posset; docuitque iuxta fluminis latera in locis humilioribus aggeres formari, tellure in altum congesta, ut intra aggeres conclusa praedia tuta essent fluvio inundante, ac pretiosiora fierent. Ponte insuper Ticinum omnino iungendum esse ad civitatis decus et commodum, dixit; eiusque dicto populus audiens fuit, et opus perfecit. Crispo igitur episcopo huius nominis primo hortante, populus Ticinensis lapideum pontem in Ticino fluvio aedificavit, circa annum ducentesimum a Natali Domini. Distabant eo tempore muri civitatis a ponte et a fluminis ripa ad iactum lapidis, extantque ipsius antiqui muri monumenta in domo Salaria, et apud aedes Divi Theodori, et Divae Agathae, distantiam, quam scribo, attestantia.