De Claudio, Carbonano, Tibudiano et Planio, martyribus Interamnae in Umbria
Cum Claudius imperator impia in Christianos edicta promulgasset, iique ubique ab eius praefectis ad necem conquirerentur; Claudius militiae Interamnensis princeps, una cum Carbonano, Tibudiano, et Planio militibus, impii imperatoris iussa parvipendens, christianos in carceribus detentos fovebat, et cruciatos ad tormenta pro Christo fortiter ferenda animabat. Quapropter et ipsi iussu praefecti comprehensi, ac in Christi confessione constantes, martyrii palmam accepere anno salutis CCLXX; quorum corpora secundo ab urbe Interamnensi lapide, ubi nunc Sancti Zenonis martyris extat ecclesia apud torrentem sepulta sunt.