De casula Boniti, episcopi Arvernorum in Gallia
§1) Sanctus praesul Bonitus Alvernensis, cum cor suum perfecte dedisset, ut perfecte Iesum et eius matrem diligeret; quadam die templum beati Michaelis cum turba intravit, et in angulo basilicae licet inter multos solitudinem cordis sibi fecit. Consummatis mysteriis, quique in sua redierunt, et ipse solus in latibulo suo remansit. Et custodes quidem ne quis remansisset perscrutati sunt ecclesiam; sed Dei nutu sancti viri non potuerunt invenire latebram: qui obseratis iam ecclesiae foribus, eo securius quo secretius, effudit in se animam suam, factusque in agonia prolixius et enixius orans, vidit huiusmodi visionem. Ecce repente de caelo sonuit quasi vox dulcis cantilenae, et micantibus luminaribus limen templi coepit tremere, tamquam intrante multitudine. Aspiciebat vir sanctus, et ecce Virgo Maria intrabat cum candidato sanctorum angelorum et animarum coetu, sicut regina circumstante exercitu. Chorus ille caelestis decantabat laudes Dominae, eiusque filio; ipsa quoque vocem suam exercuit in Christi praeconio.
§2) Per medium chori facta est illa processio: cumque ventum fuisset ante altare, quaesitum est a quibusdam sanctorum quis haberet missam celebrare. “En,” inquit beata virgo, “adest Bonitus praesul, vere bonus, et satis dignus cui hoc officium debeat committi.” Audiens hoc ille pavebat, et retrahebat se: cuius rei lapis, qui ei cessit, adhuc servat indicium. Tandem quaesitus et inventus, deductus est, et praesentatus illi beatae congregationi; et ministrantibus sanctis veste nuptiali ornatus est, ac divino altari applicitus. Et postquam dedit in celebratione sancti operis operam, ac decenter consummavit, beata virgo valefaciens dilecto suo pro munere caelestem vestem ei dedit. Res est nota satis, et apud Alvernenses admodum celebris, maxime autem in civitate Alverniae quae dicitur Mons Clarus; et usque hodie monstratur populo vestimentum illud caeleste, cuius materies et contexturae modus a nullo hominum dignosci potest, et est eximii candoris, miraeque levitatis.
§3) Alter vero quidam post praefatum sanctum sortitus cathedram honoris, sed non sic castigationem honestatis, simile quid se promereri posse mentitus est, et si in praefati archangeli basilica somniasset. Venit igitur procax, praesumptuosus intravit illam officinam sobrietatis, cibo et potu ingurgitatus. Et quia laborabat ebrietate, subito sepultus est gravi sopore. Et tamen in his omnibus non est conversus in sacrilegum furor Domini, sed flagitiosum sine flagello dimittens, miraculose eum a sanctificationis suae domo longe fecit. Facto enim mane reperit se homo in domo sua, et in lecto suo. Dehinc exiens ad famulos suos, confessus est mentis suae insanam praesumptionem, nec celavit, quam portabat caelestis repulsae confusionem: sciensque se esse stultum prophetam, et insanum virum spiritualem, iam humilius de se sensit, et in simplicitate cordis Deum quaerere cautus fuit.