De Brithwaldo, archiepiscopo Cantuariensi in Anglia
Ex Lib. 5 Historiae Ecclesiasticae Gentis Anglorum
Caput 9.
Successit Theodoro in episcopatu Berechtwaldus, qui erat abbas in monasterio quodam iuxta ostium Aquilonare fluminis Genlade positum, quod Racuulf nuncupatur; vir et ipse scientia scripturarum imbutus, et ecclesiasticis simul ac monasterialibus disciplinis summe instructus, tametsi praedecessori suo minime comparandus. Qui electus est quidem in episcopatum anno Dominicae incarnationis sexcentesimo nonagesimo secundo, die primo mensis Iulii, regnantibus in Cantia Wichtredo et Suebhardo. Ordinatus autem anno sequente, tertio die Kalendarum Iuliarum Dominica, a Godwino metropolitano episcopo Galliarum, et sedit in sede sua pridie Kalendarum Septembrium Dominica; qui inter multos quos ordinavit antistites etiam Gebmundo Rhofensis ecclesiae praesule defuncto, Tobiam pro illo consecravit, virum Latina et Graeca et Saxonica lingua atque eruditione multiplici instructum.
Caput 24.
Anno Dominicae incarnationis DCCXXXI Bertwaldus archiepiscopus, longa consumptus aetate, defunctus est die quinto Iduum Ianuariarum, qui sedit annos XXXVII, menses VI, dies XIV.