De Benedicto Biscopio, abbate in Anglia
§1) Anno gratiae DCCIII sanctus Benedictus abbas Anglicus, post vitam laudabilem, glorioso fine in Domino quievit. Hic vir Dei de stirpe nobili gentis Anglorum progenitus est, et in adolescentia militiae rudimentis addictus. Denique cum esset minister Oswii regis, et possessionem non modicam, ipso donante, percepisset, caduca mundi omnia pro Christo spernens, Romam adiit, ut ibidem ecclesiastica informatus disciplina militiam assumeret spiritualem, qua sibi prodesset et aliis, utilisque minister in Dominicae posset cultura vineae reperiri.
§2) Inde vero rediens, apud Lirinensem insulam se monachorum coetui coniunxit, tonsuram accepit; ubi per biennium regulariter institutus, ad limina sanctorum apostolorum Petri et Pauli iterum repedavit. Quo tempore cum papa Vitalianus Theodorum Cantuariae archiepiscopum in Britanniam destinavit, ipse simul adveniens multas secum reliquias sanctorum reportavit.
§3) Qui postea regi Northanhumbrorum Egfrido coniunctus, confestim rex ei terram LX familiarum, ad construendum apostolorum principi Petro monasterium, contulit, ad ostium Wirae fluminis, anno gratiae DCLXXIV Indictione secunda. Sed et aliud monasterium ad honorem doctoris gentium Pauli in Girwi non longe ab altero fabricavit, et a rege praefato praediis LX familiarum acceptis, multipliciter illud ditare curavit. Haec autem monasteria religiosis implens monachis, Ceolfridum in uno, Easterwinum in altero, praepositos ordinavit. Hoc ideo fecit, ut tam in eius absentia, quam in praesentia regularis semper custodia servaretur.
§4) Huic denique famulo Dei Benedicto Beda venerabilis, et doctor Anglorum, traditur nutriendus, sub quo etiam ad ordinem sacerdotis legitur fuisse promotus. Quinquies Romam petisse asseritur, qui semper rediens divinorum locupletatus commodorum, subiectos instituere opere pariter et exemplo curavit. Tandem post vitam laudabilem victor vitiorum Benedictus, confessor Christi piissimus, carnis infirmitate victus, pridie Idus Ianuarii spiritum reddidit Creatori. Successit ei in onere et honore vir sanctus et eiusdem discipulus Ceolfridus, sub quo Beda Christi famulus, ad universalis utilitatem ecclesiae, de scripturis sanctis laborem incohatum laudabiliter adimplevit.