Latin Hagiography
A preliminary digital legendarium

De Benedicto Biscopio, abbate in Anglia


Omni reverentia custodita pace, solum Benedictum ausim propalare, qui Bedae nutritius et abba fuit. Hic Wirae amnis utrasque ripas (qui apud Northumbros non incelebris famae habetur) monasteriis praetexuit, sub apostolorum Petri et Pauli nomine, caritatis et regulae unione non discrepantibus. Huius industriam mirabitur, qui leget librum, quem idem Beda composuit, de vita eius et ceterorum abbatum suorum; industriam, quod copiam librorum advexerit, quod artifices aedium lapidearum, et vitrearum fenestrarum primus omnium Angliam asciverit; totum aevum penetransigendo talia, peregrinatus. Quippe studium advehendi cognatis aliquid insolitum, amor patriae, et voluptas elegantiae asperos fallebant labores. Nec enim lapidei tabulatus in Anglia ante Benedictum nisi perraro videbantur, nec perspicuitate vitri penetrata lucem solaris iaciebat radius. Patientiam, quod in possessione coenobii Sancti Augustini apud Cantuariam libenter venienti Adriano cesserit, non reveritus Theodori archiepiscopi supercilium, sed veneratus magisterium. Fuerat enim illius coenobii abbas ab Egberto rege constitutus, sed, ut dixi, reverentiae Theodori cessit; cui praeceperat Vitalianus papa ut Adrianum iuxta se locaret, speculaturum ne quid in ecclesia more Graecorum novaret. Quod, dum per alienas terras cursitat diu absens, subintroductum a monachis suis Wirensibus se inconsulto abbatem, aequanimiter, imo magnanimiter tulerit; domumque reversus parilem illi honorem in consessu, in omni porro potestate communicaverit. Quin et ictus paralysi tam valide, ut nihil artuum ei esset flexibile, tertium constituerit, quod alter de quo diximus eadem decoqueretur valetudine non mitius quam ipse. Cumque morbus iam crescens quateret vitalia, socio ad se accito solo nutu valedixit. Sed nec ille praestantius valuit redhibere officium, utpote qui propinquiorem tendebat ad exitum: nam ante Benedictum defunctus est. Huius ergo corpus magno coëmptum pretio Adelwoldus Thorneiam advexit, et obscurioribus sanctis lucifluum iubar invexit.