Latin Hagiography
A preliminary digital legendarium

De Antero, papa et martyre Romae


Ex Libro Pontificali


Anteros natione Graecus, ex patre Romulo, sedit annis XII, mense uno, diebus XII. Martyrio coronatur. Fuit autem temporibus Maximini et Africani consulum. Hic gesta martyrum diligenter a notariis exquisivit, et in ecclesia recondidit: propter quod a Maximo praefecto martyrio coronatus est. Hic fecit ordinationem unam per mensem Decembris, episcopum unum [Fundis in Campania]. Qui etiam sepultus est in coemiterio Calixti, via Appia III Nonas Ianuarii, et cessavit episcopatus dies XIII.