Latin Hagiography
A preliminary digital legendarium

De Angela de Fulginio, vidua in Italia


Vigesimoquinto autem anno religionis meae deformatae miro modo, quem praetereo, ad reverendae matris et sanctissimae Angelae de Fulgineo, vere angelicae vitae in terris, misericorditer me adduxit notitiam. Cui sic cordis mei defectus, et sua secreta beneficia revelavit Iesus, ut dubitare non possem ipsum esse, qui loquebatur in illa: et sic omnia dona mea prima, per meam malitiam perdita, in immensum multiplicata restituit; ut iam ex tunc non fuerim ille qui fui. Et in expertis prius suae veritatis inflammantis splendoribus totam mentis meae faciem immutavit; et infirmitates et languores ab anima et corpore sic repulit, et priores distractiones renovavit; ut nullus sanae mentis, qui me prius cognoverit, habeat dubitare, quin spiritus Christi in me sit de novo genitus. Ac per hoc velint nolint aemuli detrahentes sanctitati irreprehensibilis vitae illius sanctissimae animae, et mutationi divinae, quae ad eius verbum et meritum oritur in vita multorum, ipsa Angela est constituta a Deo, respectu multorum filiorum spiritualium, mater pulchrae dilectionis et timoris et magnitudinis et sanctae spei: quia veniunt eis omnia bona pariter cum illa, et innumerabilis honestas per manus illius; etiam multis, qui fuerant prioribus temporibus dissoluti.