Latin Hagiography
A preliminary digital legendarium

De Anastasio, abbate Suppentoniae in Italia


Ex Libro I Dialogorum.

Caput 7.

§1) “De vicino nunc loco tibi aliquid narrabo, quod et viri venerabilis Maximiani episcopi, et Laurionis, quem nosti, veterani monachi, qui uterque nunc usque superest, relatione cognovi: qui scilicet Laurio in illo monasterio, quod iuxta urbem Nepesinam Suppentonia vocatur, ab Anastasio viro sanctissimo nutritus est. Qui nimirum Anstasius vitae venerabilis viro Nonnoso, praeposito monasterii quod in Soractis monte situm est, et propinquitate loci, et morum magnitudine, et virtutum studiis assidue iungebatur.”

Caput 8.

§2) “Eodem quoque tempore venerandus vir Anastasius, cuius superius memoriam feci, sanctae Romanae ecclesiae, cui Deo auctore deservio, notarius fuit. Qui soli Deo vacare desiderans scrinium deservit, monasterium elegit: atque in eo loco, quem praefatus sum Suppentoniam vocari, per annos multos in sanctis actibus vitam duxit: eique monasterio solerti custodia praefuit. Quo videlicet in loco ingens desuper rupes eminet, et profundum subter praecipitium patet.

§3) “Quadam vero nocte, cum iam omnipotens Deus eius venerabilis viri Anastasii labores remunerare decrevisset, ab alta rupe vox facta est, quae producto sonitu clamaret, dicens: ‘Anastasi, veni.’ Quo vocato, alii quoque septem fratres vocati sunt ex nomine. Parvo autem momento ea quae fuerat emissa vox siluit, et octavum fratrem vocavit. Quas dum aperte voces congregatio audisset, dubium non fuit, quin eorum qui vocati fuerunt, obitus appropinquasset. Intra paucos igitur dies, primus venerandus vir Anastasius; ceteri autem in eo ordine ex carne educti sunt, quo de rupis vertice fuerant vocati. Frater vero ille ad quem vocandum vox parum siluit, atque eum tunc nominavit, morientibus aliis, paucis diebus vixit, et tunc vitam finivit, ut aperte monstraretur, quia interiectum vocis silentium parvum vivendi spatium signaverit.

§4) “Sed mira res contigit: quia venerabilis vir Anastasius dum de corpore exiret, erat quidam frater in monasterio qui supervivere ei nolebat. Provolutus vero eius pedibus, coepit cum lacrimis ab eo postulare, dicens: ‘Per illum ad quem vadis, deprecor, te adiuro, ne septem dies super te in hoc mundo vivam.’ Ante cuius septimum diem etiam ipse defunctus est, qui tamen in illa nocte inter ceteros non fuerat vocatus, ut aperte claresceret, quia eius obitum sola venerabilis Anastasii intercessio obtinere potuisset.” 

Petrus: “Cum idem frater et vocatus inter ceteros non est, et tamen sancti viri intercessionibus ex hac luce subtractus est, quid aliud datur intelligi, nisi quod hi, qui apud Dominum magni sunt meriti obtinere aliquando possunt ea etiam, quae non sunt praedestinata?” 

Gregorius: “Obtineri nequaquam possunt quae praedestinata non fuerunt. Sed ea quae sancti viri orando efficiunt, ita praedestinata sunt ut precibus obtineantur. Nam ipsa quoque perennis regni praedestinatio ita est ab omnipotenti Deo disposita, ut ad hoc electi pro labore perveniant: quatenus postulando mereantur accipere, quod eis omnipotens Deus ante saecula disposuit donare.”