De Amata, abbatissa Antinoi in Thebaide
Ex Appendice ad Vitas Patrum
§1) Sunt in Antinoensium civitate duodecim monasteria virginum feminarum perfecta conversatione viventium; in quibus Amatam quamdam nomine, ancillam Christi senem vidi octoginta iam in monasterio suo annos habentem, sicuti vicinae ipsius et ipsa referebant. Cum qua sexaginta numero mulieres habitantes, atque in abstinentiae puritate per eius doctrinam viventes, in tantum eandem omnes diligebant, ut ne clavem quidem vestibulo monasterii ad similitudinem ceterarum necesse esset infigi. Sola enim illic omnes eas immensa dilectio anus ipsius doctrinaque retinebat, ad in corruptionis gloriam corpora earum mentesque conservans.
§2) Haec ipsa, quam dixi, senex usque adeo purae mentis et corporis erat a cogitatione et passione peccati, ut cum ad ipsam ingressus fuissem, atque sedissem, iuxta me indifferenter sederet, manus etiam suas supra humeros meos poneret, stupenda que illic erat in Christo immensae fiducia castitatis.