Latin Hagiography
A preliminary digital legendarium

De Aemiliana, virgine et amita Gregorii papae Romae


Ex Homilia 38 in Evangelium


§1) Tremendum est valde, fratres carissimi, quod audivimus. Ecce nos omnes iam vocati per fidem ad caelestis Regis nuptias venimus, incarnationis eius mysterium et credimus et confitemur, divini verbi epulas sumimus: sed futuro die iudicii Rex intraturus est. Quia vocati sumus, novimus; si sumus electi, nescimus. Tanto ergo necesse est ut unusquisque nostrum in humilitate se deprimat, quanto si sit electus ignorat. Nonnulli enim bona nec incipiunt; nonnulli vero in bonis, quae inceperunt, minime persistunt. Alter plene totam vitam ducere in pravitate conspicitur, sed iuxta finem vitae a pravitate sua per districtae poenitentiae lamenta revocatur. Alter electam videtur vitam ducere, et tamen hunc contingit ad erroris nequitiam iuxta finem vitae declinare. Alius bonum bene incohat, melius consummat: alius in malis actibus a primaeva aetate se exercet, et in eisdem operibus semper seipso deterior consummatur. Tanto ergo sibi unusquisque sollicite metuat, quanto ignorat quod restat: quia quod saepe dicendum est, et sine oblivione retinendum, multi sunt vocati, pauci vero electi.1

§2) Sed quia nonnumquam mentes audientium plus exempla fidelium, quam docentium verba convertunt, volo vobis aliquid de proximo dicere, quod corda vestra tanto formidolosius audiant, quanto eis hoc de propinquo sonat. Neque enim res longe ante gestas dicimus, sed eas, de quibus testes existunt, eisque interfuisse se referunt, memoramus. Tres pater meus sorores habuit, quae cunctae tres sacrae virgines fuerunt: quarum una Tharsilla, alia Gordiana, alia Aemiliana dicebatur. Uno omnes ardore conversae, uno eodemque tempore sacratae, sub districtione regulari degentes, in domo propria socialem vitam ducebant. Cumque essent diutius in eadem conversatione, coeperunt quotidianis incrementis in amorem conditoris sui Tharsilla et Aemiliana succrescere, et cum solo hic essent corpore, quotidie animo ad aeterna transire. At contra Gordianae animus coepit a calore amoris intimi per quotidiana decrementa tepescere, et paullisper ad huius saeculi amorem redire. Crebro autem Tharsilla dicere Aemilianae sorori suae cum magno gemitu solebat: “Video Gordianam sororem nostram de nostra sorte non esse: perpendo enim quia foras defluit, et cor ad quod proposuit non custodit.” Quam curabant blanda quotidie redargutione corripere, atque a levitate morum ad gravitatem sui habitus reformare. Quae quidem resumebat vultum subito gravitatis inter verba correptionis: sed cum eiusdem correptionis hora transisset, transibat protinus et superducta gravitas honestatis, moxque ad levia verba redibat. Puellarum gaudebat societate laicarum, eique persona valde onerosa erat, quaecumque huic mundo dedita non erat.

§3) Quadam vero nocte huic Tharsillae, quae inter sorores suas virtute continuae orationis, afflictionis studiosae, abstinentiae singularis, gravitate vitae venerabilis, in honore et culmine sanctitatis excreverat, sicut ipsa narravit, per visionem atavus meus Felix, huius Romanae ecclesiae antistes apparuit, eique mansionem perpetuae claritatis ostendit, dicens: “Veni, quia in hac te lucis mansione suscipio.” Quae subsequenti mox febre correpta, ad diem pervenit extremum. Et sicut nobilibus feminis virisque morientibus multi conveniunt, qui eorum proximos consolentur, eadem hora eius exitus multi viri ac feminae eius lectulum circumsteterunt; inter quas mater mea quoque adfuit, cum subito rursum illa respiciens, Iesum venientem vidit, et cum magna animadversione coepit circumstantibus clamare dicens: “Recedite, recedite, Iesus venit.” Cumque in eum intenderet quem videbat, sancta illa anima a carne soluta est: tantaque subito fragrantia miri odoris aspersa est, ut ipsa quoque suavitas cunctis ostenderet, illuc auctorem suavitatis venisse. Cumque corpus eius ex more mortuorum ad lavandum esset nudatum, longo orationis usu in cubitis eius et genibus, camelorum more, inventa est obdurata cutis excrevisse, et quid vivens eius spiritus semper egerit, caro mortua testabatur.

§4) Haec autem gesta sunt ante Dominici natalis diem. Quo transacto, mox Aemilianae sorori suae per visionem nocturnae visionis apparuit, dicens: “Veni, ut quia natalem Dominicum sine te feci, sanctam Theophaniam iam tecum faciam.” Cui illa protinus, de sororis suae Gordianae salute sollicita, respondit: “Et si sola venio, sororem nostram Gordianam cui dimitto?” Cui, sicut asserebat, tristis vultu iterum dixit: “Veni, Gordiana etenim soror nostra inter laicas deputata est.” Quam visionem mox molestia corporis secuta est: atque ita, ut dictum fuerat, ante Dominicae apparitionis diem, eadem molestia ingravescente, defuncta est.

§5) Gordiana autem mox ut solam remansisse se reperit, eius pravitas excrevit, et quod prius latuit in desiderio cogitationis, hoc post effectu pravae actionis exercuit. Nam oblita Dominici timoris, oblita pudoris et reverentiae, oblita consecrationis, conductorem agrorum suorum postmodum maritum duxit. Ecce omnes tres uno prius ardore conversae sunt, sed non in uno eodemque studio permanserunt: quia iuxta Dominicam vocem, ‘Multi sunt vocati, pauci vero electi.’2 Haec ergo dixi, ne quis in bono iam opere positus, sibi vires boni operis tribuat, ne quis de propria actione confidat: quia etsi iam novit hodie qualis sit, adhuc cras quid futurus sit, nescit. Nemo ergo de suis iam operibus securus gaudeat, quando adhuc in huius vitae incertitudine qui finis sequatur ignorat.


  1. Matthew 20:16. ↩︎

  2. Matthew 22:14. ↩︎