Carmina Alcuini Paulino II, patriarchae Aquileiensi in Italia
I.
- Tingue tuos calamos, caritas, in gurgite Christi,
- Atque meum pectus imple 1 caelestibus odis,
- Ut dignas valeam Paulino dicere grates,
- Mellifluis nostras Musis qui impleverat aures,
- Et memor unanimi longum post tempus amici
- Carminibus sacris repetens: “Albine valeto.”
- Quam festiva dies fuerat cum pagina nobis
- Laeta 2 fuit titulis optatae inscripta salutis!
- Omnia dicta mihi caritatis melle manabant;
- Quo se devertit 3 laetus relegentis ocellus,
- Cernit ubique suae semper noua gaudia mentis,
- Maxime iam 4 gaudens in prosperitate paterna,
- Quem Deus aeterno conservet tempore sanum.
- O lux 5 Ausoniae, patriae decus, inclitus auctor,
- Iustitiae cultor, sacrae pietatis amator,
- Te mea mens ardet sacris conscripta catenis,
- Diligit, exquirit, complectitur, adtrahit, ambit,
- Pectoris aeterna secumque recondet in arca.
II.
- O Pauline pater, pastor, patriarcha, sacerdos,
- Pars animae 6 melior, nostrae pars inclita vitae;
- Sis memor Albini, sacris altaribus adstans;
- Et dulces inter lacrimas super ora fluentes,
- Dic: “Miserere, Deus, nostro clementer amico,
- Criminibusque suis veniam largire benignus,
- Ut te cum sanctis liceat laudare per aevum.”
- Omnipotens patris virtus, sapientia Christus,
- Obsecro te supplex toto de pectore pauper,
- Ut tua conservet Paulinum dextera semper,
- Protegat atque regat, virtutum floribus ornet.
- Tuque Maria, Dei genitrix, sanctissima virgo,
- Prospera cuncta meo Paulino posce, precamur:
- Ut vigeat, valeat Christi repletus amore.
- Vos quoque cara simul sanctorum turba Tonanti,
- Qui bibulas proni monitis caelestibus aures,
- Ecclesiae patres, habuistis semper apertas,
- Et nunc cum Christo caelestia regna tenetis.
- Fundite, proque mei Paulini, posco, salute
- Cum pietate preces summo super omnia regi,
- Ut vigeat, valeat Christi praecepta secutus.
- Et vos, ecclesiae sanctae sanctissima proles,
- In commune precor prostrato 7 corpore sanus,8
- Angelici faciem caram 9 Paulini habeatis in aevum,
- Illius et vitam precibus commendite Christo,
- Ut vigeat, valeat longaevo tempore sanus.
- Angelici faciem coetus qui cernitis almam,
- Perpetui patris caelesti in culmine semper,
- Expansis manibus humili sed pectore posco,
- Vos quoque Paulinum precibus defendite vestris,
- Ut gaudens regnet vestro sociatus honori,
- Aeternisque Dei vobiscum laudibus adsit,
- Regna beata tenens felix sine fine polorum.
- Hos rogo versiculos habeas, pater optime, tecum,
- Ut tua mens memoret laeto 10 pro carmine nutum.11
- Sit tibi Christus amor, virtus, decus, omnia Christus.
- Sit via, vita, salus, spes, laus, et gloria 12 perpes:
- Semper in ore sonet, maneatque in pectore semper;
- Ut tibi cum sanctis tribuat caelestia regna:
- Qua memor esto tui nati, te posco per illum,
- Qui te perpetuam caeli deducat in aulam.
- Et nunc et semper, mi mi Pauline, valeto.
- Carminis hic finem lacrimis faciemus amatis,13
- Sed numquam sacri finem faciemus amoris.
III. Epitaphium
- Hic Paulinus ovans toto requiescit 14 in aevo,
- Hocque cubile pater dignus dignetur habere.
- Invidus hoc templum numquam pertranseat hostis,
- Ne caros animis subito disiungat amicos,
- Quos Christi caritas caros coniunxit amicos.
-
imple] comple MGH; simple Ms. ↩︎
-
Laeta] Lecta MGH ↩︎
-
devertit] divertit MGH ↩︎
-
iam] tam MGH ↩︎
-
lux] laus MGH ↩︎
-
Pars animae] Vitae pars Ms. ↩︎
-
prostrato] prostrata Ms. ↩︎
-
sanus] terris MGH ↩︎
-
Angelici faciem caram] Utque mei curam MGH ↩︎
-
laeto] lecto MGH ↩︎
-
nutum] natum MGH ↩︎
-
spes, laus, et gloria] spes et laus, gloria MGH ↩︎
-
amatis] obortis MGH ↩︎
-
requiescit] requiescat MGH ↩︎