Carmen de natalicio Felicis et de Niceta, episcopo Romatianae in Dacia
Ex Carmine IX de Natalicio Sancti Felicis
- Salve cara dies, salve mihi, lux mea, salve
- Semper festa mihi: sed in hoc mihi clarius anno
- Orta refulsisti, quia cum Felicis honore
- Nicetam revehis; sanctorum ut amore duorum
- Binum habeam natalem hodie, quo corpore sumpti
- Martyris excessum celebrans, et corpore prompti
- Ecce sacerdotis retidum satiatus adoro,
- Suscipiens humili metantem in pectore Christum.
- Exultet mea nunc anima, dicatque quod olim
- Sponsa canebat amans Domino vocalis amanti:
- Imber abit, discessit hiems, vox turturis altae
- In nostra tellure sonat, dat vitis odorem,
- Florida et in terris miramur lilia caeli.
- Unde repente, precor, versa vice temporis aether
- Ver agit, et gelidis flores visuntur in agris?
- Unctus adest Domini, Christi comitatus amicis
- Nicetes, hinc vernat hiems, hinc undique nobis
- Spirat odoratos vegetabilis aura vapores.
- Hoc de corde venit benedicti spiritus agri.
- Vita pudicitiae, et liquido mens candida vero,
- Nicetam faciunt flores, et aromata verna.
[…]
- ———— Video praesenti lumine coram
- Niceten rediisse mihi; visoque parente,
- Cuius prae cunctis amor in me regnat, et ipse
- Nicetes fio, benedicti nominis instar
- Mente gerens, quae nunc voto victore triumphat.
- Ergo conspiciens hunc longo tempore longe
- Natali venisse tuo, clarissime Felix,
- Nonne tua ducente manu adventasse fatebor?
- Nam quis tam claro poterit non cernere signo
- Hoc prece provenisse tua, ut quod sumere votis
- Vix poteram, aut ipso saltem mihi fingere somno,
- Nicetam rursus coram Felicis in ipso
- Natali, visu simul amplexuque tenerem,
- Atque iterum sub eo canerem mea debita, Felix,
- Auditore tibi? Sed quid faciam? rogo. Pauper
- Divitis assideo mensae, et miser audeo magnis
- Insertare manum dapibus; neque cogito, quod me
- Talia consimili vice, qualia sumo, parare
- Conveniat, dignumque isto dare iudice verbum.
- Quare inopida, sancte, tuo, ut te digna patrono
- Et pariter condigna tuo loquar usus amico.
[…]
- Sed quia vox divina decet Felicis honorem,
- Et quia Nicetes, Domini puer atque sacerdos,
- Longinqua tellure mihi iam missus, ad istum
- Ecce diem venit, vir tam bonus ore magistro,
- Quam sacer est victore animo, vel corpore victo.
- O mihi fulminea Cherubim si forcipe sumptum
- Carbonem ex ipsa Domini procul adferat ara,
- Et peccatoris male pinguia labra perurat,
- Ut defaecato concretis sordibus ore,
- Non ut ab ore meo, sed ut auditoris ab ore
- Ipsius hausta, meo depromam dignius ore;
- Nec peccatoris stolidi sermo asper et aeger
- Et violet castas, et doctas vulneret aures!
- Sed quoniam lateri meus assidet ipse magister,
- Cominus e regione situm, venerante frequenter
- Lumine conspiciam; forsan sapientis ab ore,
- Ut quondam effetae pecudes pastoris Iacob,
- Concipiam sterili fecundos pectore sensus.
- Namque et Nicetes Domino benedictus, ut ille,
- Mitis; ut Israhel ovibus quoque pastor et haedis
- Ante lacum viventis aquae; sed et hic etiam treis
- Corde pari trina sibi legit ab arbore virgas,
- Queis in aqua positis pecus advocat, et coëunteis
- Ingravidat, virgisque tribus concepta colorat;
- Ut de interrasa variatis cortice virgis
- Insignita gregis sancti fetura probetur.
- At pecori Laban non est nota, sed nota vitae.
- Nam nota mortis erit, Christo non esse novatos.
- Sic animas steriles in nomine gratia trino
- Innovat, et verbi coitu vir Spiritus implet,
- Conceptosque Deo notat intus ecclesia fetus
- Virgineo fecunda utero, materque salutis,
- Dum virgis intenta tribus bibit uvida Verbi
- Semina, et internus signatur lumine vultus.
- Hinc sterilis peperit septem, et defecit abundans,
- Dilatante Deo tenues, tenuante superbos.
- Sic ego Niceta viso, quasi fonte reperto
- Sicut ovis sitiens ad viva fluenta cucurri
- Aridus, et sensi mea protinus ubera tendi,
- Attentusque diu pascentis in ora magistri,
- Inspexi docto varias in pectore virgas,
- Conspectumque bibi per lumina fixa colorem,
- Et me divinis sparsit mens roscida guttis.
[…]
- Unde mihi hos animos? Quae me levat aura superbum?
- Non agnosco tumens mea pectora; maior agit mens.
- Sentio Nicetam, qui proximus assidet, et me
- Tangit, et adiuncto lateri vicinus anhelat.
- Acer anhelantis iuxta me spiritus intrat,
- Insolitumque potens meditantis suscitat ignem,
- Frigenteis animans admoto fomite fibras.
- Sed reprimam tumidos flatus, nec magna super me
- Exiguus spirabo loqui, referarque relicta
- Parvus humo, et plano modici pede carminis ibo.
- Quamvis Felicis meritum sublime profari
- Non possum sine laude Dei, tu sancte paterno
- Suscipe me Niceta sinu: et dum pectore docto
- Sustineor, caput in blando mihi corde reclinans,
- Sal tuus insulsum me condiat, et sitientes
- Dives vena riget rivo mihi perpete sensus.
- Dicam iterum gaudens, et adhuc vix muneris huius
- Credulus, ingeminabo rogans: Dic, quaeso, redisti?
- Teque ipsum teneo Niceta? In quo hactenus aeger
- Noctes atque dies animo tabente pependi?
- Venisti tandem quarto mihi redditus anno.
- Sed grates Christo, quia te vel sero revexit.
- Quam metui ne te mediis regionibus hostis
- Disclusum opposita bellorum nube teneret!
- Sed desideriis superantibus obvia nobis
- Vincula rupisti: nec te mare, nec labor ullus,
- Nec Gothici tenuere metus, nec frigora longis
- Dura viis. Vere in tantis, Niceta, fuisti
- Casibus affectu victus, victorque benigno,
- Fortis et infirmus pariter; sed utrumque potenter:
- Victus amicitia, victus Felicis amore,
- Vicisti duros tenera pietate labores.
- Nunc age, sancte parens, animum mihi dede manumque,
- Nodemus socias in vincula mutua palmas,
- Inque vicem nexis alterno foedere dextris,
- Sermones varios gressu spatiante seramus.
- Enarrare libet simul et monstrare parenti
- Sollicito nostros toto quo defuit actus
- Tempore. Nam cui iure magis mea gesta retexam,
- Felicisque manu nobis operata revolvam,
- Quam cui cura sumus? Gemino qui iure, magistri
- Et patris, ut bene gesta probet, sic improba damnet;
- Corrigat errata, et placidus disponat agenda;
- Imperfecta iuvet precibus, perfecta sacerdos
- Dedicet; atque ita se Felicis in aedibus ultro
- Atque citro referat, tamquam ipsum pectore toto
- Felicem gerat, et patria se iactet in aula.