Latin Hagiography
A preliminary digital legendarium

Approbatio regulae coenobii Caesariae, virginis Arelate in Gallia


§1) Paulinus dilectissimo fratri Caesario 1 Hormisda.2 Exulto in Domino, dilectissime frater, et indesinenter exulto, ita apud te religiosae studium vigere reverentiae, ut indefessae sollicitudinis continuatione pervigiles, quatenus in ecclesia Dei quidquid ad cultum eius pertiner, novis quoque profectibus augeatur, et de caetero non aliquid satis officio putes, nisi semper adiunxeris. Est tibi fideli cura specialis infixus propositus, et unde amabilis Deo propheta cum diceret: ‘Ego semper in te speravi, Domine,’ devotionem hanc sibi non credens suffecisse, subiunxit: ‘et adiiciam super omnem laudem tuam.’3 Amor verus non est solitus esse contentus obsequiis: et defectum sui caritas putat, nisi fervor dilectionis exaestuet. Videat licet inhaerentem praecordiis fidem, ut secretorum speculator et cognitor, Deus, non tamen dispensationem suam patitur occuli, aut thesaurum suum citra incrementum celari: iubet cultores suos arcanam reverentiam in aperto producere, et laudem suam personanti exultatione cantare. Haec ideo, quia in Arelatensi ecclesia, super clericorum et monachorum excubias consuetas, puellarum quoque Dei noviter choros instituisse te, directis litteris indicasti, poscens ut in praefato puellarum monasterio a te nuper condito nullam potestatem successores quandoque tui habere penitus permittantur; quatenus sacratae Deo virgines ab omni inquietudine vel molestia absolutae, omnipotenti Deo liberis mentibus valeant iugiter famulari.

§2) Digna providentia sacerdotalibus institutis, ad pudicitiam decantandam Deo corda compungere, et sacro cultui de illis seminibus mysticis fructum virginitatis offerre. Hoc esse summum votum suum in illis voluminibus sacris declaravit apostolus dicens: ‘Desponsavi vos uni viro virginem castam exhibere Christo.’4 Quamobrem petitionibus fraternitatis tuae libentissime annuentes, apostolica auctoritate firmamus atque decernimus, ut nullus episcoporum, successorum quoque tuorum, in antedicto monasterio audeat sibi potestatem aliquam penitus vindicare, nisi tantum pro Dei intuitu, pastoralem sollicitudinem gerens, familiam Christi Domini ibidem positam, congruis quibusque temporibus iuxta quod condecet sincero animo cum suis clericis studeat visitare. Tum deinde aequum est, ut parili devotione uterque sexus locis sibi congruis consistens, Dei gloriam concinat, sicut stabili atque plenissima fide uterque spem redemptionis exspectat.

§3) Quod autem venditionem ad dilectionem tuam, donationemque in monasterio earumdem puellarum Dei ante factam, nostra postulas auctoritate roborari, sperans, ut ecclesiasticorum alienatio praediorum non praesumatur in posterum, nostris interdicta decretis; probamus propositum tuum, et desiderium in tantum fatemur esse laudabile, ut gaudeamus, vobis quoque eadem non licere. Sed non oportuit distrahi, quod ecclesiae servituris de ecclesiae substantia ratio suadebat prosus emptione concedi: boni operis fructum decet esset gratuitum. Exspectanda est recti studii merces potius quam petenda, ne per utilitatem venditionis imminuatur remuneratio caritatis. Confirmamus tamen circa monasterium virginum a vobis vel venditum, vel donatum, et sub eadem via alienationem ecclesiasticorum praediorum decretis praesentibus exhibemus, quod per sacerdotes omnes ad caritatis vestrae dioecesim pertinentes, sub vestra dispositione perferte: aequum est enim ut quae salubriter ordinantur generaliter obediant. Deus te incolumem custodiat, frater carissime.


Marcellus episcopus relegi et consensi

Iohannes consensi et subscripsi

Severus consensi et subscripsi

Cyprianus relegi et consensi

Contumeliosus episcopus relegi et consensi

Montanus episcopus relegi et consensi

Petrus in Christi nomine relegi et consensi


  1. St. Caesarius of Arles (d. August 27, 542 CE). ↩︎

  2. Pope Hormisda (r. 514–523 CE). ↩︎

  3. Psalms 70:14. ↩︎

  4. 2 Corinthians 11:2. ↩︎