Latin Hagiography
A preliminary digital legendarium

Acta Valentini, presbyteri et martyris Romae


Lectio I

§1) Tempore quo persequebatur Claudius christianos, tenuit quemdam presbyterum, venerabilem virum, Valentinum nomine, et clausit in carcere in compedibus et catenis. Quem post biduum iussit praesentari in palatio suo iuxta amphitheatrum.1 Qui dum praesentatus fuisset aspectibus eius, dixit ad eum: “Quare amicitia nostra non frueris, et vivis cum coetu Reipublicae nostrae? Satis mirandam sapientiam de te audio, et cum sis sapiens ostendis in superstitione vanitatis.” Respondit Valentinus presbyter, et dixit: “Si scires donum Domini, gauderes et tu, et Respublica tua, et refutares daemones, et idola manu facta et confitereris unum Deum Patrem omnipotentem Creatorem caeli et terrae, maris, et omnium quae in eis sunt, et filium eius Iesum Christum.” Respondit quidam legis consultor, qui adstabat Claudio, et dixit voce clara ad beatum Valentinum presbyterum: “Et quid disputas de deo Iove vel Mercurio?” Respondit Valentinus presbyter, et dixit: “Homines miserrimos et turpes, qui toto tempore vitae suae semper in immunditiis et delectationibus et contumeliis corporum suorum male vixerunt. Sed ostende mihi genealogiam eorum, et videbis quam turpes fuerint.”

Lectio II

§2) Respondit legis consultor voce clara exclamans: “Blasphemavit Deos et gubernatores Reipublicae.” Eodem die Claudius magis patienter audiebat, et respondebat ad Valentinum presbyterum, dicens: “Si Christus Deus est, quare mihi non divulgas, quod verum est?” Respondit Valentinus presbyter, et dixit: “Audiat pietas vestra. Tu vero audi me, Rex, et anima tua salva erit et Respublica tua augebitur, et inimici tui exstinguentur, et tu in omnibus victor eris, et hic regno frueris, et in futuro saeculo. Hoc tantum commoneo, ut poenitearis de sanguine sanctorum, quem effudisti, et credas Iesum Christum, et baptizeris, et salvus eris.” Respondit Claudius, et dixit adstantibus sibi: “Audite, cives Romani et coetus Reipublicae, quam sana doctrina divulgatur ab homine isto.” Respondit Calpurnius praefectus, et dixit voce clara: “Seductus es, Princeps, in doctrina falsa. Et si iustum est, ut derelinquamus, quod a cunabulis nostris coluimus et adoravimus, vos iudicate.”

Lectio III

§3) Eadem hora mutatum est cor Claudii, et cum tristitia tradidit eum Calpurnio praefecto, dicens: “Patienter audi eum, et si sanum consilium non est quod declarat, fac in eum, quod in sacrilegum leges praefixerunt. Sin vero, audiatur iusta postulatio eius.” Tunc Calpurnius praefectus, suscipiens Valentinum presbyterum, dedit eum cuidam Asterio principi suo, dicens: “Si potueris eum mollibus sermonibus humiliare, intimabo doctrinam tuam Claudio, et eius eris amicus, et multiplicaberis divitiis et facultatibus.” Accipiens autem Asterius eum, duxit in domum suam. Et cum introisset in domum Asterii Valentinus presbyter, genibus positis oravit, dicens: “Deus omnium rerum, visibilium et invisibilium, factor et creator generis humani, qui misisti filium tuum Dominum Iesum Christum, ut nos de praesenti saeculo liberares, et de tenebris ad lucem veram perduceres, qui nobis praecipiens dixit: ‘Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos,’2 tu converte domum hanc, et dona ei lumen post tenebras, ut cognoscant te Dominum et Christum, in unitate Spiritus sancti in saecula saeculorum, Amen.”

Lectio IV

§4) Audiens hoc Asterius princeps, dixit ad Valentinum presbyterum: “Miror prudentiam tuam, ut dicas, quia Christus vester verum lumen est.” Respondit Valentinus presbyter, voce clara dicens: “Vere quia Dominus Iesus Christus, qui natus est de Spiritu sancto ex Maria Virgine, verum lumen est, qui illuminat omnem hominem venientem in mundum.” Respondit Asterius, dicens: “Si illuminat omnem hominem, modo probabo, si Deus est, aut fallaciam tuam extinguam.” Et subiunxit dicens: “Habeo filiam adoptivam, quam diligo a cunabulis, et subito ante fere duos annos hypochymatis obscurata est foeditate: ipsam adducam ad te, ut, dum curata fuerit, omnia quaecumque praeceperis faciam.” Respondit Valentinus presbyter, et dixit: “In nomine Domini nostri Iesu Christi adduc eam ad me.” Currens vero Asterius, anxiando adduxit puellam caecam ad beatum Valentinum presbyterum. Elevans autem beatus Valentinus in caelum manus, oculis fluentibus lacrimans, dixit: “Domine Deus omnipotens, Pater Domini nostri Iesu Christi, Pater misericordiarum, qui misisti filium tuum Dominum nostrum, ut nos de tenebris ad lucem veram vocares, te invoco ego peccator indignus, qui omnes vis salvos fieri, et neminem vis perire, ut cognoscant, quia tu es Deus, et Pater omnium et Creator, qui caeco nato oculos aperuisti, et foetentem Lazarum de monumento resuscitasti: Te invoco qui lumen es verum, et Dominus omnium principum et potestatum, ut non mea voluntas, sed tua fiat super hanc famulam tuam, et dignare eam illuminare lumine intelligentiae tuae.” Et posuit manus suas super oculos eius, dicens: “Domine Iesu Christe, illumina famulam tuam, quia tu es Deus lumen verum.” Et cum hoc dixisset, aperti sunt oculi eius.

Lectio V

§5) Hoc cum vidisset Asterius, cecidit ad pedes beati Valentini, et ita agebant ambo, dicentes: “Per Christum, per quem lumen cognovimus, rogamus, ut, quod scis facias, ut salventur animae nostrae.” Respondit Valentinus presbyter, et dixit: “Ergo facite quod dico: et si ex toto corde creditis, confringite omnia idola, et ieiunate, et relaxate culpas omnibus, et baptizetur unusquisque in confessione sua, et salvus erit.” Tunc indixit eis triduanum ieiunium, et quia multos habebat Asterius in custodia de Christianis, relaxavit omnes. Tribus autem consummatis diebus, die sancto Dominico baptizavit Asterium cum omni domo sua. Et vocavit ad se sanctum Callistum 3 episcopum, qui veniens signavit Asterium cum omni domo sua, animas fere promiscui sexus numero quadraginta quattuor. Hoc factum audientes Marius et Martha uxor eius cum filiis suis Audifax et Abbacum, scilicet quia caeca illuminata est a beato Valentino, et per illuminationem eius omnis domus Asterii credidit, venerunt cum gaudio ad domum Asterii, gratias Deo agentes, et fuerunt ibi dies triginta duos.

§6) Post hos dies requisivit Claudius Asterium principem. Et nuntiatum est illi, quia illuminata fuisset puella in domo eius, et per hoc signum baptizatus esset in nomine Christi cum omni domo sua per Valentinum presbyterum. Qui iratus misit milites, et tenuit omnes, quos invenit in domo eius. Et cum adducti fuissent vincti, inter quos erant Marius et Martha, Audifax et Abbacum nobilissimi ex Persida, qui venerant ad orationem sanctorum apostolorum, iussit eos separari a congregatione sanctorum, et praecepit Asterium cum omni domo sua duci vinctum in civitatem Ostiam, et ibi eum sub poenarum examinatione exhalare. Marium et Martham, Audifax et Abbacum per se audiri. Valentinum vero presbyterum fustibus caedi, et subire sententiam ut capite truncaretur. Qui decollatus est via Flaminia sub die sexto decimo Kalendarum Martiarum. Cuius corpus collegit quaedam matrona Savinella,4 et sepelivit in eodem loco, ubi decollatus est, accipiens coronam vitae, quam repromisit Deus diligentibus se. Ibi postea a Iulio papa fabricata est ecclesia in honorem sancti Valentini presbyteri et martyris, et mirifice decorata, in qua devote petentibus beneficia Domini praestantur usque in hodiernum diem.


  1. iuxta amphitheatrum] aut in amphitheatro ↩︎

  2. Matthew 11:28. ↩︎

  3. Callistum] aut Callixtum ↩︎

  4. Savinella] aut Sabinella aut Sabbillina ↩︎