Acta Theopempti, episcopi et martyris Nicomediae
§1) In primo anno persecutionis suae Diocletianus imperator de Roma veniens subiit urbem Nicodemiam, in qua fabricari fecit idola multa. Factum est autem post dies aliquot, ut a suburbanis praediis urbem vir Dei ingrederetur episcopus, nomine Theopompus, hic namque primus est qui martyrium pertulit in initio persecutionis Diocletiani nequissimi. Et ait vir sanctus Diocletiano: “Non sunt isti Dii, quos tu adoras, argentei vel aurei, lignei seu lapidei: neque respirare possunt aut loqui, nec possunt etiam quicquam boni facere aut mali. Omnipotens autem Deus ipse fecit caelum et terram, mare simul et omnia quae in eis sunt.” Et cum haec et alia plurima de fide Christiana disseruisset, imperator iratus dicit ei: “Non vocavi te plurimos sermones facere; sed volens te mox acquiescere, iubeo te deo Apollini sacrificare.” Respondit sanctus Theopompus dicens: “Ego talibus diis sacrificium numquam profero, nec unquam tua tormenta formidabo. Scriptum est enim, ‘Nolite timere virum qui corpus occidit, animam autem non valet occidere.’1 Tu vero potestatem habens corporis mei, quidquid vis, perage.”
§2) Tunc Imperator iussit succendi clibanum, sanctumque pontificem proiici in ipsum. Succenderunt ergo milites illum nimis a mane usque ad meridiem. Sanctus vero episcopus dixit eis: “Sustinete parum, et ego ostendam vobis virtutem Domini Dei mei, pro cuius nomine sancto talia patior.” Et hæc dicens confestim insiliens resedit in medio clibani nimium aestuantis. Ipsi vero putauerunt eum mox adustum igne mori. Nocte autem media surgens beatus vir de clibano, ingressus est thalamum imperatoris, ianuis omnibus ultro patefactis, excitatoque eo dixit: “Ego sum Theopompus episcopus, homo Iesu Christi. Non sum mortuus, ut praeceperas, sed ecce vivo.”
§3) Audiens haec Diocletianus valde turbatus est, et elinguis prae nimio pavore factus siluit. Mane autem facto, vocavit milites suos et ait: “Fortasse non intromisistis christianum illum in clibanum succensum, sicut praeceperam vobis.” Dicunt illi: “Etiam, Domine, ut iusseras, misimus illum, et consumptus mortuus est ab hesterno die.” Tunc Diocletianus surgens exivit cum militibus, et stetit ante clibanum. Sanctus autem Theopompus episcopus eadem nocte regressus a palatio, subiit rursus clibanum, et erat ibi. Et audivit eum imperator psallentem ac glorificantem Deum in medio clibani valde succensi. Et supra modum miratus est. Et cum illaesus ascenderet de clibano, dixit imperator adstantibus: “Notate qualem virtutem habeat magia christianorum. Audivi siquidem quod in nomine cuiusdam Iesu magias suas perficiant.” Et praecepit eadem hora apprehendere canem et iactari in clibanum, scire volens sancti prius factum miraculum. Confestim autem canis exustus est.
§4) Intuens haec imperator dixit viro Dei: “Incumbam tibi cum poenis ut impio, eo quod cognoverim te seductorem et magum esse.” Iussitque eum arcta custodia clausum haberi, nec illi panem dari, neque aquam, usque in diem qua vellet eum publica sessione audire. Mansit igitur vir Dei in carcere viginti duos dies sine cibo et potu, divina refectione sustentatus. Quibus expletis, imperator ait militibus suis: “Euntes videamus si forte vivat adhuc christianus ille, an mortuus sit.” Quem cum invenissent exhilarato vultu, quasi regali convivio refectum, imperator ira repletus eduxit beatum praesulem, et scindens tunicam suam, plausum dedit manibus suis dicens: “Venite, et videte quanta sit magia Christianorum.” Beatus vero episcopus ait: “Usque quo miserrime excaecatum habes cor, nec cognoscis Deum verum, in quem ego credo? Ipse enim est qui virtutem mihi praestat, quatenus te vincam, et tua superans pro nihilo ducam tormenta.” Tunc imperator haec et alia audiens ab eo, praecepit eius oculum dextrum effodi, et in manu dextera ipsius dari, ac sic ad carcerem reduci. Ubi cum orasset, lux magna in carcere refulsit, et confestim pupilla sancti oculi effossi est aperta, et facta est integra et sana ut altera.
§5) Quod cum imperator vidisset, iratus est valde et dixit: “Per salutem imperii Romanorum, magnumque Apollinem, nequaquam audiam vel acquiescam tibi nisi prius accersiam potentiorem magum valentem omnes artes et magias tuas destruere.” His dictis, iussit eum iterum in carcerem recipi. Missis igitur litteris ad omnes provincias, ut si quis veniens magus solveret magias christianorum, honores plurimos ac munera reciperet. Advenit magus quidam nomine Theonas, qui stans in conspectu Diocletiani ait: “Iuxta praeceptum regiminis vestri quantocius veni solvere magias christianorum, et apud me non invenietur mendacium in conspectu tuo.” Quibus auditis, imperator laetatus ait: “Est mihi in carcere princeps quidam christianorum, cuius magiam si solveris, magnos honores consequeris.” Cui Theonas dixit: “Faciat potentiam aliquam in conspectu meo, et ego, te vidente, omnem eius operationem destruam.” Delectatus ergo imperator in talibus dictis ait ad eum: “Attamen volveram a te aliquod signum prius videre.” Theonas dixit: “Afferatur taurus ferocissimus.” Quo adducto, statim aliqua verba in auribus tauri protulit; et confestim taurus dissectus est in binas partes. Tunc admiratus imperator dixit: “Vere tu sufficiens es ad dissolvendas magias christianorum.” Et magus, “Parum,” inquit, “sustine, et cognosces mire factum miraculum, o Imperator.” Et haec dicens iussit sibi afferri trutinum, et trutinavit ambas tauri partes, et inuentae sunt aequales.
§6) Confestim igitur Diocletianus iussit sibi praesentari sanctum Theopompum episcopum, et statuit eum ex adverso magi dicens ad eum: “Notum habens, quod seductor sis et magus, venit ergo magus iste ab Aegyptiorum regione. Et cognoscere volo, quis vestrum sit potentior magus.” Tunc Theonas ait ad episcopum: “Duas artes nunc magicae disciplinae in te conficiam; et si nihil tibi praevaluerint, credam in Deum tuum.” Et faciens sphaerulas farinae magicas, dedit episcopo. Quas ille suscipiens comedit, et dulcoratae sunt in ore ipsius tamquam mel, et nihil molestiae intulerunt. Quod videns Theonas stupefactus ait: “Adhuc unum prodigium magicae artis supra te conficiam. Quod si tibi non nocuerit, credam in Deum tuum.” Et sumens calicem aquae, intulit in eo sphaeram magiae, invocavitque super illum nomina potentissimorum daemoniorum, quatenus potentius redderetur venenum, et contulit sancto bibere. Quod cum sine laesione sumpsisset, Theonas confestim proruens ad pedes sancti episcopi ait: “Non est alter Deus, nec in altero confidendum ullo modo, nisi tantum in solo Iesu.” Deinde imperatori ait: “Christianus sum, et crucifixum adoro.” Quod imperator audiens turbatus est valde, et exclamauit dicens: “Magna sunt quae per magicas fiunt ostensiones christianorum.” Et praecepit ambos in carcere introduci, ubi sanctus episcopus Theonam in fide instruens, mutato eius nomine, vocavit eum Synesium,2 hoc est, intellectualem, eo quod puro corde intellexisset Christum Deum et Dominum, et baptizauit eum.
§7) Altera vero die praecepit imperator sanctum episcopum sibi praesentari, inclinataque cervice dixit ad eum: “Ave magister magorum.” Et cum diis sacrificare noluisset, praecepit eum extendi super terram stipitibus nexum, et supinatum sursum aspicientem. Fecitque fractae partem afferri columnae, quam vix portare potuerunt octo viri, et eam super ventrem eius poni. Sed cum sanctus episcopus orasset, confestim elevata est a semetipsa columna, ceciditque a ventre eius longe direpta quasi cubitis quindecim. Tunc Diocletianus praecepit eum suspendi verso capite, ligarique capitello columnae cervicetenus ibi subnexum, et sinere taliter suspensum a summo mane usque ad horam diei tertiam. Post hoc autem iussit subito incidi funem, de quo pendebat suspensus, quo mole subnixa capite quassato fractaque cervice perniciosissime deficeret. Quo facto, sanctus episcopus divina virtute stetit erectus supra pedes suos.
§8) Post haec tyrannus in eum capitalem sententiam dedit; quam sanctus laete suscipiens, magna voce dixit: “Benedictus Deus et Pater Domini mei Iesu Christi, qui ad hunc diem me pervenire fecit, quem semper desideravi. Rogo ergo te, Domine, memento mei semper et in hac hora.” Et haec dicens, genu flexo, capite caesus in pace ac confessione trinae Deitatis consummatus est. Postea fecit imperator sibi applicari magum qui crediderat Christo; quem cum neque blandimentis neque minis ad sacrificandum posset inducere, iussit eum in defossum profundae voraginis mergi, humoque oppleri, superinducens calcitrantes agrestesque equos, quorum calcibus diu tunsus deficeret. At ipse expansis manibus in oratione migravit ad Dominum. Martyrizati autem sunt beatissimi martyres Theopompus episcopus et Theonas, qui et Synesius, sub Diocletiano imperatore apud Nicomediam pridie Nonas Ianuarii.