Latin Hagiography
A preliminary digital legendarium

Acta Pontiani, martyris Spoleti in Italia


§1) Temporibus Antonini imperatoris facta est persecutio christianorum, ut idolis immolarent. Insidiabantur infideles fidelibus, et christianum nomen quasi inquinamentum quoddam perhorrebant. Igitur ex imperio Antonini imperatoris directus est Fabianus iudex in Spoletinam civitatem, ut ibidem ad culturam idolorum christianos homines compelleret. Cumque in eam civitatem devenisset, sedit pro tribunali, et omnem populum convocari iussit. Cum ergo congregatus ad eum omnis fuisset populus, his verbis ad eos exorsus est, dicens: “Piissimus imperator Antoninus direxit me in hanc civitatem, ut si quis praeceptum eius non servaverit, ut diis omnipotentibus sacrificet, capitali puniatur sententia.” Et multi de populo consenserunt, ut idolis sacrificarent; et multi permanserunt in fide Domini nostri Iesu Christi, tolerantes multas passiones, ut animas suas Domino in martyrio consecrarent. Impius vero Fabianus multas persecutiones christianis intulit; et cum post turbam egrederetur, ubi christianos ad sacrilegium provocaret, multi ad palmam martyrii pervenerunt; et fremebat ut leo quaerens quem devoraret.

§2) Erat quidam vir in timore Domini stabilitus, nomine Pontianus; qui noluit idolis immolare, et a ministris eius comprehensus est, et ante tribunal iudicis adductus. Tunc Fabianus iudex dixit ei: “Quis vocaris?” Pontianus respondit: “Quod a parentibus meis mihi nomen impositum est, Pontianus vocor; maius autem nomen, Christianus.” Fabianus iudex dixit: “Iuvenis bene nate, amove incredulitatem tuam. Error enim te invasit, ut derelinquas piissimos deos, et colas hominem, qui persecutionem passus est de civitate in civitatem, et tandem mala morte crucis patibulo vitam finivit, et te non poterit adiuvare. Accede ergo et adora misericordes deos, et noli seduci humanis maleficiis, quia deus tuus, in quem credis, non te potest liberare de manibus meis.” Respiciens ergo in eum sanctus Pontianus dixit: “Immundi sermones tui non me possunt seducere, neque imperator tuus avertere me potest a Domino meo Iesu Christo, ut adorem idola surda et muta, quae non possunt liberare cultores suos.”

§3) Tunc iratus Fabianus iudex propter iniurias eius, sanctum Pontianum exspoliari, et virgis caedi iussit, et non dimitti, donec videretur sanguis eius ut fluvius in terram manare. Cumque cessarent ministri, sanctus Pontianus dixit Fabiano: “O, horribilis vultu et abominabilis cum diis tuis non erubescis? Vides, quia non sentio poenas, quas mihi intulisti? Credo enim in Dominum meum Iesum Christum, quia ipse te confundet, quemadmodum solet confundere patrem tuum diabolum.” Tunc iratus Fabianus iudex iussit ut supra carbones ambularet nudis pedibus; et ei duo iudicia proposuit, dicens: “Aut thura in istis carbonibus pone, aut nudis super eos plantis ambula.” Sanctus vero Pontianus signum Christi in fronte sibi fecit, et coepit supra ipsos carbones ardentes nudis pedibus ambulare, et dicebat: “Ecce ego in nomine Domini nostri Iesu Christi ambulo super carbones ardentes; mitte et tu, si potes, in nomine Iovis tui manum in aquam calidam, et liberet te Iuppiter tuus.” Iratus Fabianus iudex iussit eculeum sibi praeparari, et ferreos dentes fieri longitudinis trium digitorum, et ibi sanctum Dei suspendi. His autem factis ministri defecerunt, et exclamaverunt dicentes: “Vae nobis, quia nos magis torquemur, quam hic detestabilis. Manus nostrae iam defecerunt; et uncini fracti sunt. Nihil facere possumus.”

§4) Tunc impius Fabianus iussit eum in ima carceris concludi. Venerunt itaque ad eum omnes religiosi, et confortabant eum, ut in agone martyrii constanter certaret. Audiens haec invidus Fabianus, iussit eum de carcere tolli, et in amphitheatrum induci, et praecepit ut duo leones ad eum ducerentur, qui erant diri, ut ossa eius comminuerent. Cumque relaxarentur bestiae, sanctus Pontianus oravit, dicens: “Domine Iesu Christe, salva me de ore leonum, ut enarrem nomen tuum fratribus meis.” Dum complesset orationem, venerunt ad eum ipsi leones rugientes. Et cum vidissent illum, ita sunt mansueti effecti, ut inclinarent capita sua, et adorarent beatum Pontianum. Quod cum vidisset omnis populus, exclamavit voce magna, dicens: “Vere magnus est Deus christianorum! Dimittatur sanctus Dei.”

§5) Tunc videns Fabianus seditionem in populo fieri, iussit eum iterum in carcerem retrudi, et ibi eum per duodecim dies relinqui, donec fame confectus spiritum exhalaret. Cumque reclusus esset in carcere, ecce circa mediam noctem apparuit ei angelus Domini in imo carceris cum cibis caelestibus, et confortavit eum, dicens: “Forti animo esto, et viriliter age.” Post duodecim dies venerunt ministri, ut tollerent corpus eius. Existimabant enim eum mortuum esse prae nimietate famis; et invenerunt illum psallentem et dicentem: “In Domino confido, non timebo quid faciat mihi homo.”

§6) Renuntiaverunt iudici ministri, quia nihil mali sensit Pontianus. Tunc Fabianus praeses praecepit ut educeretur de carcere; et iussit liquefieri plumbum, et perfundi dorsum eius. Et dum haec audissent ministri, attulerunt aeneum cacabum, et fecerunt eum cum plumbo fervere, et nuntiauerunt praesidi paratas esse poenas. Audiens hoc praeses, ait: “Extendite eum in lectum ferreum, et perfundite eum; forte exterritus sacrificabit diis.” Tunc ministri tollentes cacabum aeneum perfuderunt dorsum sancti Pontiani. Et sicut enatat aqua in marmore, sic et plumbum de dorso eius enatavit. Et dixit ad praesidem: “Ecce Deus meus de omnibus suppliciis tuis me eruit; et non erubescis?” Iudex impius Fabianus dixit: “Audi me, Pontiane, et sacrifica diis, et salva animam tuam.” Sanctus Pontianus dixit: “Obmutesce infelix, et noli auribus meis hanc iniuriam facere; quia dii tui daemonia sunt, muta et surda, qui nec te, nec se possunt adiuvare.”

§7) Audiens hoc Fabianus iudex iratus est valde, et dixit: “Contemptor deorum Pontianus, qui diis sacrificare noluit, spiculatori tradatur, et caput eius ab eo abcidatur.” Quo dicto eduxerunt eum, et ibi genua figens, sanctam orationem fudit ad Dominum, dicens: “Gratias tibi ago omnipotens Deus, qui me ad hanc horam perduxisti, ut per agonem passionis diabolum confunderem in tuo sancto nomine. Et nunc, Domine, suscipe spiritum meum in pace.” Et cum haec diceret percussit eum spiculator, et statim Pontianus consummavit martyrium XIX Kalendas Februarias. Et advenerunt christiani per noctem, abstuleruntque corpus eius a ponte sanguinario, et sepelierunt eum in pace, non longe a muro civitatis Spoletinae in fundo qui appellatur Lucianus; et sepultus est quinto decimo Kalendas Februarii, et dederunt omnes gloriam Deo qui vincit inimicos et coronat sanctos. Ipsi honor et gloria in saecula saeculorum, Amen.