Acta Marcianae, virginis et martyris Caesareae in Mauritania
§1) Erat beata martyr Marciana civis Rusueguritani municipii, virgo pulcherrima, Deo dicata, nobilis genere; quae contemptis divitiis ad Caesaream veniens, accola in cellula sua castitatem custodiens habitabat, et mundanae conversationis ambitiones et delicias 1 fugiebat. Quadam die visendae civitatis gratia processit ad publicum, populares incipiens videre conventus, et ignotam se turbis ambulantibus aggregavit. Ante arcus sedenti vocabantur, et sunt proximi portae Typasitasinae. In ipsa platea Diana in marmorea stabat statua, sub cuius pedibus aqua per lapides decurrebat in patena marmorea. Quod profanum simulachrum beata Marciana videns, stare non passa est. Nam truncato capite totam confrefregit statuam.
§2) Quod ubi nefarii municipes 2 aspexerunt, statim furore vesano eam caede maceraverunt, et totum corpus delicatae puellae livoribus infecerunt. Sed ubi ad martyrium robusta membra conspiciunt, cum magnis clamoribus usque ad ipsa atria praetorii congeminatis caedibus devotam Deo virginem protraxerunt. Statim pro tribunali inter carnifices sistitur, et ad spectaculum sacrilegae quaestionis aptatur. Ante interrogationem iudicis Deum confessa est, et inania figmenta damnavit: “Nolite,” inquit, “Deos colore, quos faber artifex fecit ex ligno, aut marmore, aut auro, aut argento, vel ex quolibet metallo. Dii vestri manu hominum facti sunt, et ab ipsis hominibus venerantur. Convertimini ad Deum vivum, qui est creator omnium rerum. Vana simulachra contemnite; scriptum est enim: ‘Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies.’”3
§3) Iratus iudex talibus dictis, virginem Deo dicatam, quaestionariorum manibus alapis caesam, in ludo gladiatorio iussit includi: “Tradatur,” inquit, “uni, et serviat plurimis: ut illic et corpus et pertinax animus puniatur.” Gaudens beata virgo Marciana ad custodiam venit. Non territa est sola inter tot viros furentes, quia pudicitiam suam Deo custode servabat. Erat unus inter gladiatores nomine Flammeus; huic tradita est, ut captivitatem pudoris nocturno tempore sustineret. Eadem nocte dormientibus cunctis omnibus horis orationem faciens vigilabat. Sed gladiator ille, nomine Flammeus, dum per tenebras ad cubile virginis venire contendit, subito paries angularis lapidea mole constructus est; et gladiator ille suo deceptus errore usque ad matutinam lucem Deo interdicente virginem non permissus est invenire. Mane autem facto gladiator cum lacrimis rogare coepit, ut ei veniam daret, et pro eo a Domino veniam peteret, ut de ludo gladiatorio vivus evaderet. Cui sancta martyr Marciana respondit: “Deus meus, qui ancillae suae castitatem tueri dignatus est, te eo die quo martyrium sumpsero liberabit.” Alia die illud parietis interpositi miraculum omnes populi loquebantur. Qui sermo usque ad aures iudicis venit. Confestim furore succensus, mutari iubet alterum. Traditur alii, et ipsum similiter paries natus a sancto corpore separavit. Tertia die traditur impudico cuidam, natione barbaro, colore nigro, membris valido, gladiatori crudelissimo, veluti in carcere Christi sponsa nuptura. Simile more dum per nocturnas tenebras hostis ille eam conatur opprimere, soliti parietis murus se interposuit, et audaciam feralis gladiatoris repulit et exclusit. Alia die mirabilia Dei et omnis populus et ipse iudex evidenter expavit, et se ab illo ludibrio depraedandae virginitatis abstinuit.
§4) Coepit iam secura virgo de Deo, totam se deputare martyrio. Quadam die in illo ludo inter gladiatores lanista proponitur, et letalis ictus vulneris edocetur. Subito de Budarii archisynagogi domo, quae in vicino fuerat, ab eius filia vel filiis, vel aliquantorum Iudaeorum vocibus gravissima exacerbatur iniuria, ut prophetica voce cogeretur precari divinas insultantibus flammas: “Haec domus,” inquit, “caelesti incendio ardeat, ut in perpetuum reparari non possit, et lapis ipsius ruinae omnibus aedificiis, ubi fuerit, sempiternam praestet ruinam.”
§5) Tandem aliquando V Idus 4 Ianuarii,5 exoptata passionis dies venit. Primo mane dum gladiatores de more ornati de ludo 6 descenderent in arenam, ut dicta martyris complerentur, gladiator ille, Flammeus nomine, ex spectantium populorum vocibus fidelem de more accipiens libertatem. Sed multitudo, quae ad spectaculum confluxerat, clamare coepit ut Marciana martyr obiiceretur ad feras. Ligatur ad stipitem devota Christi virgo; et dimissus est leo ferocissimus, qui cum magno impetu veniens erectas manus in puellae pectus imposuit; sanctum corpus martyris odoratus, eam ultra non contigit. Omnis paene populus mirari coepit, et christianam puellam dicere dimittendam. Sed Budarius cum filiis suis et aliquantis Iudaeis, quos ad studium clamoris collegerat, in seditionem vociferantur, ut taurum iudex produci praeciperet. Quo facto, iniectis cornibus percussit eam graviter in papillam. Statim de beato corpore cruor exclusus est, et semanimis cecidit in terram. Recepta est intra portarum claustra, et ad aliam coronae pugnam siccato sanguine revocatur. Tertia vice ad stipitem ligatur. Quae exclamans, ait: “Christe, te video, te sequor, suscipe animam famulae tuae. Tu mecum fuisti in carcere; tu meam servare dignatus es castitatem.” Iudex autem amplius irascebatur. Tunc feram homicidam produci iubet. Producitur leopardus ingentissimus et crudelis. Qui exiliens uno morsu evulsa paene omnium membrorum cute, animam martyris coegit exire, quae continuo meruit ad caelos ascendere.
§6) At ubi devotae virginis exivit spiritus a corpore, eo temporis puncto Budarii blasphemi 7 domus, cum omnibus qui ibidem fuerant, divino arsit incendio. Nam etiam a Iudaeis frequenter domus eadem aedificari tentata est, et semper recidit in ruinam. Multi etiam qui ad structuram saxa collegerant, portare magis sibi visi sunt ad sepulturam. Manet usque hodie de illa domo aeterna martyris beatae sententia, et in aevum mansura perdurat. Beata martyr Marciana contempta divitiarum potentia de mundo transivit ad martyrium, de ludo gladiatorio ascendit ad caelum, et consortium meruit angelorum, cum quibus beata vivit in perpetuum saeculum, Amen.